Отсутствует (исполнитель: Неизвестен)

Ad honorem tui Christe,
Danielis ludus iste
in Belvaco est inventus,
et invenit hunc juventus

Astra tenenti cuncti potenti
turba virilis et puerilis
contio plaudit.

Nam Danielem multa fidelem
et subiisse atque tulisse
firmiter audit.

Convocat ad se rex sapientes
gramata dextre qui sibi dicant
enucleantes.

Que Quia scribae non potuere
solvere, regi ilico muti
conticuere.

Sed Danieli scripta legenti
mox patuere que prius illis
clausa fuere.

Quem quia vidit prevaluisse
Balthazar illis fertur in aula
preposuisse.

Causa reperta non satis apta
destinat illum ore leonum
dilacerandum

Sed, Deus, illos ante malignos
in Danielem tunc voluisti
esse benignos.

Huic quoque panis, ne sit inanis,
mittitur ad te prepete vate
prandia dante.

Rex in eternum vive !
Послушать/Cкачать эту песню
Mp3 320kbps на стороннем сайте

Видео к песне:
Открытка с текстом :
Удобно отправить или распечатать
Создать открытку
У нас недавно искали песни:
София Ротару - Один на Свете  Свободна  A girl like me  In my heart  Негры  How to be dead 
О чем песня
Неизвестен - Отсутствует?
2020 © Tekstovoi.Ru Тексты песен