Бедный Катулл! (исполнитель: Gaius Valerius Catullus)

VIII. Miser Catulle
Miser Catulle, desinas ineptire,
et quod vides perisse perditum ducas.
fulsere quondam candidi tibi soles, [bad word] ventitabas quo puella ducebat
amata nobis quantum amabitur nulla.
ibi illa multa [bad word] iocosa fiebant,
quae tu volebas nec puella nolebat,
fulsere vere candidi tibi soles.
nunc iam illa non vult: tu quoque impotens noli,
nec quae fugit sectare, nec miser vive,
sed obstinata mente perfer, obdura.
vale puella, iam Catullus obdurat,
nec te requiret nec rogabit invitam.
at tu dolebis, [bad word] rogaberis nulla.
scelesta, vae te, quae tibi manet vita?
quis nunc te adibit? cui videberis bella?
quem nunc amabis? cuius esse diceris?
quem basiabis? cui labella mordebis?
at tu, Catulle, destinatus obdura.
Послушать/Cкачать эту песню
Mp3 320kbps на стороннем сайте

Открытка с текстом :
Удобно отправить или распечатать
Создать открытку
У нас недавно искали песни:
Буду твои  Warpaint elephants  Tyga Bouncin On Dick  Самая самая слова песни  Смогла приходько  ATL-яма  XTC Reel By Reel 
О чем песня
Gaius Valerius Catullus - Бедный Катулл!?
2020 © Tekstovoi.Ru Тексты песен