Ausgestaltung der Hölle und Paradies (исполнитель: Wilhelm Richard Wagner)

O, Fortuna,
velut luna
statu variabilis,
semper crescis
aut decrescis;
vita detestabilis
nunc obdurat
et tunc curat
ludo mentis aciem,
egestatem,
potestatem
dissolvit ut glaciem.

Sors immanis
et inanis,
rota tu volubilis,
status malus,
vana salus
semper dissolubilis,
obumbrata
et velata
michi quoque niteris;
nunc per ludum
dorsum nudum
fero tui sceleris.

Sors salutis
et virtutis
michi nunc contraria,
est affectus
et defectus
semper in angaria.
Hac in hora
sine mora
corde pulsum tangite;
quod per sortem
sternit fortem,
mecum omnes plangite!

Fortune plango vulnera
stillantibus ocellis
quod sua michi munera
subtrahit rebellis. [bad word] est, quod legitur,
fronte capillata,
sed [bad word] sequitur
Occasio calvata.

In Fortune solio
sederam elatus,
prosperitatis vario
flore coronatus;
quicquid enim [bad word] felix et beatus,
nunc a summo [bad word] gloria privatus.

Fortune rota volvitur:
descendo minoratus;
alter in altum tollitur;
nimis exaltatus
rex sedet in vertice [bad word] 
Nam sub axe legimus
Hecubam reginam.
Послушать/Cкачать эту песню
Mp3 320kbps на стороннем сайте

Открытка с текстом :
Удобно отправить или распечатать
Создать открытку
У нас недавно искали песни:
Dancing Lambada Inna  Нестидайся то твоя земля  Ты дорога  Ферари  Протопи ты мне баньку по-белому Владимир Высоцкий  Пятеро в девятке Guf 
О чем песня
Wilhelm Richard Wagner - Ausgestaltung der Hölle und Paradies?
2020 © Tekstovoi.Ru Тексты песен