Carmina Burana (12-jhr): Bacche, Bene Venies (CB 200) СРЕДНЕВЕКОВЫЙ ГИМН КАБАЦКИХ ЗАВСЕГДАТАЕВ (исполнитель: Arte Factum)
Bache bene venies gratus et optatus per quem noster animus fit letificatus Istud vinum bonum vinum vinum generosum reddit [bad word] curialem probum animosum Iste cyphus concavus de bono mero profluus siquis bibit sepius satur fit et ebrius Hec sunt vasa regia quibus spoliatur [bad word] et regalis babilon ditatur Ex hoc cypho conscii bibent sui domini bibent sui socii bibent et amici Bachus forte superans pectora [bad word] in amorem concitat animos [bad word] Bachus sepe visitans [bad word] genus facit eas subditas tibi o tu venus Bachus venas penetrans calido liquore facit eas igneas veneris ardore Bachus lenis leniens curas et dolores confert iocum gaudia risus et amores Bachus mentem femme solet hic lenire cogit eam citius viro consentire Aqua prorsus coitum nequit impetrare bachus illam facile solet expugnare Bachus numen faciens hominem iocundum reddit eum pariter doctum et facundum Bache deus inclite omnes hic astantes leti sumus munera tua prelibantes Omnes tibi canimus maxima preconia te laudantes merito tempora per omnia