Gaudeamus igitur, Juvenes dum sumus! Gaudeamus igitur, Juvenes dum sumus! Post jucundam juventutem, Post (исполнитель: Гимн студентов)

Gaudeamus igitur,
Juvenes dum sumus!
Post jucundam juventutem,
Post molestam senectutem
Nos habebit humus (bis).

Ubi sunt qui ante nos
In mundo fuere?
Vadite ad superos
Transite ad inferos,
Ubi jam fuere (bis).

Vita nostra brevis est,
Brevi finietur;
Venit mors velociter,
Rapit nos atrociter,
Nemini parcetur (bis).

Vivat Academia,
Vivant professores!
Vivat [bad word] quodlibet,
Vivant membra quaelibet
Semper sint in flore! (bis)

Vivant omnes virgines,
Faciles, formosae!
Vivant et mulieres
Tenerae, amabiles,
Bonae, laboriosae (bis).

Vivat et Respublica
Et qui illam regit!
Vivat nostra civitas,
Maecenatum caritas,
Quae nos hic protegit! (bis)

Pereat tristitia,
Pereant osores,
Pereat diabolus,
Quivis antiburschius
Atque irrisores! (bis)
Послушать/Cкачать эту песню
Mp3 320kbps на стороннем сайте

Открытка с текстом :
Удобно отправить или распечатать
Создать открытку
У нас недавно искали песни:
Tricky Black Steel (Radio Edit)  John Foxx Plaza  John Foxx Underpass  John Foxx A New Kind Of Man  Месяц братка мой  John Foxx Touch and Go  Good company Queen  Wind Me Up Extreme 
О чем песня
Гимн студентов - Gaudeamus igitur, Juvenes dum sumus! Gaudeamus igitur, Juvenes dum sumus! Post jucundam juventutem, Post?
2020 © Tekstovoi.Ru Тексты песен